Aufsatz 
Geschichte der Gründung und Einweihung des Gymnasiums zu Hanau. Festschrift zum 200jährigen Jubiläum : 1. Teil
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Müntzenberg, Liechtenberg et Ochsenstein, Mareschalli Haeredi-

tarii et Advocati sublimioris Argentoratensis, destinati Refor-

matae religionis Curatores IIlustris Hanoviensis Gymnasii Omnibus, praesertim Studiosis S.*)

Academiae et Scholae illustres, in quibus artes, ae scientiae homine libero dignae traduntur, sunt semina concredita agro pub- lico, unde Reges et Principes primitias frugum colligunt, quae regna ipsorum reddunt abundantia prosperitate, suntque torques divitiis graves, exornati et contexti unionibus pretiosissimis, qui- bus diadema ipsorum exornatur, sunt denique fundamenta fortia et firma, quae domum regiminis faciunt subsistere inconcussam et superioritatem sceptri inviolabilem. Quod cum probe quondam pensitasset Illustrissimus et Generosissimus Dominns, Dominus Philippus Ludovicus, Comes in Hanau, Müntzenberg et Rhieneck etc. piae memoriae, idcoque non minus pia, quam Ee- clesiae et Reipublicae nostrae salutari intentione Anno Millesimo sexcentesimo septimo IIlustris Scholae ordinandae animum inten- disset, prima quidem aedificii fundamenta iecit, sed postquam morte praematura abreptus coepta perficere adeoqyue ad umbi- licum dedncere non potunit, tota res propter summam temporum infelicitatem et calamitosissimum et funestissimum tricennale Ger- maniae bellum in oblivionis cineribus sepulta iacuit, Ideo post- duam annuente Deo Ilustrissimus et Generosissimus Dominus noster huius CGomitatus imperii habenas capessit, tandem et illi quibus ex prima IIlustrissimi ac Generosissimi Domini Funda- toris dispositione huius Gymnasii ut et Ecclesiarum Reforma- tarum ac Scholarum cura cumprimis concredita ac demandata est*), animum induxernnt, id quod pio Zelo institutum, sed prop- ter varios casus et iniuriam temporum omissum fnit, iterum revo- care et inchoatum opus perficere, inqine hunc finem, ut Scholae illustris quasi mortnae spiritum et animam demum inspirarent, ipsis cumprimis curae fnit, ut in honorem DEI, Ecelesiae et Rei- publicae emolamentum et Studiosae juventutis commodum viros moribus probis, doctrinaque et eruditione varia conspicuos voca- rent, quibus iuventutem in hac IIlustri Schola erudiendam com-

*) Salutem(sc. dicunt). **) Das reformierte Conſiſtorium mit dem Scholarchat.