PRAEFATIO.
Qui singulari scriptione aliquam antiquitatis partem illustran- dam sibi proposuerunt, iis hoc mihi prae ceteris agendum esse vide- tur, ut non solum totam sibi materiam et disiecta quasi membra, quantum ſfieri potest, colligant, sed providi etiam cautique, ne quid temere amplectantur, a falsis vera recte dirimentes, udicii sanitate et prudentia ubique utantur. Etenim quum quaevis monographia tamquam excursus haberi possit, universae alicui disciplinae additus, et plenissimae et accuratissimae singularum rerum descriptioni hie proprius locus est. Neque tamen hoc negligendum esse dixerim ut ralionem riamque, qua sint ingressi, luculenter ostendere, singula- rumque partium concinnitatem, qualis artificii esse solet, maximopere consequi studeant.
Quod etsi bene cognitum a me et intellectum sit, ne a viris doctis dissertatio mea ita aestimetur, ut ipsa illa praecepta ad cen- suram adhibeant, hoc eos reputare velim, inter scientiam et factum


