Aufsatz 
Commentatio de Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et scriptorum reliquiis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

recipere jubebantur DJ. Quibus litteris coram universa Graecia in conventu Olympico recitatis, odium Graecorum inprimisque Atheniensium valde inflammatur, quia exsules illi fere omnes optimates vel tyranni non legibus pulsi erant, sed per factionem principum) atque iidem principes verebantur, ne revocati potentiores in republica fierent. Huc accedebat, quod litterae illae non ad Graecos ipsos, sed ad exsules, qui feré omnes Olympiam convenerant, datae erant, simulque additum erat jusso, ut, qui resisterent, vi cogerentur. Nam hac ratione Alexan- der potentiam suam labefactatam in Graecia redintegrare studebat, quum exsules, qui supra viginti millia fuisse narrantur*), Macedoniae parti fauturos esse sperare posset. Maxime autem Atheniensium animos odio incenderat, quod in- super insulam Samum, quam ut cleruchiam tenuerant, iis eripere studebat. Itaque Athenienses, qui ad bellum parati exsules recipere recusabant, se conjunxerunt cum Aetolis, quorum injurias incolis Oeniadarum expulsis commissas se per- secuturum esse Alexander minatus erat.*) Ita in occulto summaque cautione bellum parabatur, quum nuntio Alexandri mortis Athenas perlato animi Athenien- sium valde moventur.*) Ali in priori sententia sua perseverantes admonent, tunc aut nusquam tempus adesse Macedonum jugum excutiendi; optimam enim libertatis recuperandae spem esse datam, alii, ut Demades, vilis ille civium suo- rum proditor, et Phocion,) multitudinem tumultuantem coërcere student. At quan- tumvis divites belli tumultum avertere studerent, quippe quod tot pericula crea- ret totque munera publica ipsis imponeret, tamen ex Hyperidlis et Leosthenis ro- gatione bellum decernitur. Bellum Lamiacum geritur, in quo Antipater, cui post Alexandri mortem Macedonia et Graecia tuendae sorte evenerant, quum proelio victus et Lamiae inclusus ⁷¹) jam ad omnes, quas Leosthenes tulerat, pacis condi-

¹) Justinus XIII, 5. practer caedis damnatos, Diod. xVII, S. r49 roν 2unr: curtius X, 7. prafer eos, qui civili sanguine aspersi erant.

²) ck. Grauert. p. 236.

³) Diod. XVIII, 8..

*) cf. Diod. I. I. Plut. Alex. p. 693. c.

³) cf. Grauert. p 239.

) Plat. Phoc. 23.

)) Victoria Leosthenis Athenis nuntiata summo gaudio impleverat omues Athenienses