Aufsatz 
Commentatio de Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et scriptorum reliquiis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Theophrastiu), praestantissimi Aristotelis auditoris ejusque, cum ille Chalcidem se contulisset(0I. 114, 3,) successoris i), quem Demetrius ita secutus et imitatus erdât., ut, quemadmodum Cicero ait, Theophrasti discipulus! Posset agnosci*). Quae res etsi Veterum testimoniis watis est Comprobata, tamen omni difſicultate non Caret. Theophrastus Aristoteli successerat Ol. 114, 3, quo tempore Deme- trium maturam jam aetatem ingressum, quum nomen ejus! jan celebratum esse deberet in foro Atheniensium, in civitate plurimnum valuisse vidimus. Demetriam autem Aristotelis quoque auditorem faisse nusquam veteres retulerunt. Unde Demetrium, philosophorum scholis primo neglectis, illo demum tempore Theophrasto se dedisse suspicari liceret. Neque vero haec sententia probabilis videtur. Pri- mum enim offendimur, quod Demetrius eum philosophum, cujus fama non solum Athenis sed tota Graecia maxima erat, et quem ab omnibus fere Atheniensibus, qui auimum excolere studerent, summo studio auditum esse Constat, repudiaverit, id quod, quum a veteribus nihil de ea re memoriae sit proditum, certe in dubium vocari potest. Quam rem ita expedire possis, ut Demetrium initio, sed breve tempus ad Aristotelem inclinasse, sed quum postea diutius et majori studio Theophrasti scholas frequentaret, veteres priorem illam institutionem silentio prae- terüsse, et alteram tantum, quae ad animum ejus excolendum plurimum Valuerit, memorasse conjicias. Altera autem difficultas, quae in eo cernitur, quod Dèéme- trius aetate jam provectus Theophrasti, qui demum O0l. 114, 3 Aristoteli succées- serat, se dedisse perhibetur, amoveri non potest, nisi Theophrastum, antequam

¹) Diog. L. V. 75. oörog ijxoude ubn Oeoꝓdοou. Cic. de fin. V. 19. 54. Qui cum in philosophia excelleret Theophrastique esset auditor etc. de leg. III, 6, 14, Demetrius Phalereus a Theophrasto doctus etc. Brutus 9. 37.Eruditissimus oratorum antiquio- rum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra. Itaque delectabat magis Athenas, quam inflammabat: processerat enim in solem et pulverem non ut e mili-

tari tabernaculo, sed ut e Theophrasti umbraculis.7.

2) Diog, L. V. 36. Oeoᷣgoagros Eodos 21 d́nouqas Marovos, Kersori 009 SeA oeozeag, Kane)pd sl Xalxlèx oroxαοσε‿αανντο αἀάi ⁴ς οε⁹εεεατ 2iy Go4*ν OAEor, re- rdory vaœl èexdr nal xαεoorsh.

³) Cic. de off. I, 1. Demetrius Phalereus in hoc numero. haberi potest, disputator aubtihs, orator parum Wehemens, sed dulcis, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere.