Aufsatz 
Commentatio de Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et scriptorum reliquiis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

hireFari Trae

1 1101 ſIi 411 GGn ¹ 11V: 1 1 4 I d

P ostquam novissimis temporibus plures homines docti de Demetrio Phalereo praeclare meruerunt, ea historiae parte, quae in illius tempora incidit, diligentius, quam olim factum erat, explicata et illustrata, ut Grauertus(hist. Phül. Analect. 1833 p. 208 359 Geschichte Athens seit dem Tode Alexanders d. G. bis zur Erneuerung des achäischen Bundes), Droysenius(Geschichte des Hellenismus 1836), alii, operae pretium esse videtur, quae ad Demetrii Phalerei vitam et scripta pertinent, singulari libro comprehensa illustrare. Exstat quidem commentatio de vita et rebus Demetrii Phalerei Peripatetici auctorén Dohrnio Kiloniae 1825, sed quum is neque illorum temporum et rerum natu- ram satis perspexisse, et passim omisisse videretur, quae non erant omit- tenda, haud inutilem operam me suscepturum existimavi, si ejusdem Demetrũ Phalerei non solim vitam et rés ab eo Lgestas; accurata historiae illius aetatis ratione habita, deuuo explanarem, sed etiam, quod adhuc prorsus neglectum est,

disquirerem de iis, quae praestiterit in litteris, eet librorum ejus fragmenta multis locis dispersa colligere collectaque secundum librorum indicem a Diogene con- servatum in ordinem quendam redigere. Itaque totam rem in duas partes ita di-

visi, ut prius librum de vita et rebus gestis Demetrii Phalerei emitterem, mox

autem subsequeretur altera commentationis pars, qua fragmenta Demetrii scripto-

rum continerentur. Priorem partem novem capitibus ita comprehendi, ut primo ca-

pite inprimis de genere et anno natali Demetrii agerem, in secundo de ejus in-