— 49—
5. 6 l ν ϑοεα dνεέν Med. B, rectius, puto. In Rom, P Steph. Ox. est r?, in Brub. Beck. sqq. ve.
ad 59, 1. iuty] 6osn Med. B.— 5. u⁴αν νννν ϑνρραe Med. B.(6).— Vs. 46 et Tvia et poat confirmantur interpretis verbis rd ιεεεα οσμμαασα ßot α 00i.
ad 62, 3. Vitium Calliergi(aut codicis Vaticani) Si†ery a nullo editore correctum est. Med. B. Su†εlν.— 4. r6„ 05 e nrdνοννν sερέρςριν ††σ εᷣαιεευα Med. B, qui articulum suo loco reponit; ft. antea voluit oux euungdον.— 5. derας] 1 Med. B.— 6. unætν r aure Siτe: e⁵.. Med. B.— Post haec codex Vat. B duo folia vacua habet nisi quod quisquiliis mona- chorum repleta sunt.
Quod undecimo Nemeonicarum opem tulisse videmur, si non aliis tamen nobismet ipsis gratissimum fecimus. Nam inter tot Pindari de sorte humana praecepta nulla magis quam vox illa paene divina, qua Christianam doctrinam cogitatione praecepit, de homine felicissimo
Srατ εεαν⁴αςεο παιςιιασαειινιναν ιασemφω, * τelenrdn drντeν άαν εέπαμιιααααμεενο. me per totius vitae aerumnas atque iniurias comitata suavi pariter ac severo solatio levavit, ut huic potissimum carmini acceptum referri oporteret. Non ignoro esse quibus plus laudis meriturus fuisse videar, si aulas, lasana, cacabos veterum conquisivissem et invisa atque inaudita de iis commentarer, vel si magistratuum rationem quae Ulubris fuerit sartorumve conditionem exputassem. At idem scio esse principum quorundam virorum ecclesiam pressam quidem atque occultam sed quae antiquum Genium placet libatione Musarum festis impune diebus, quibus et ipse placere velim. Mihi enim semper cum G. Hermanno de studiis antiquitatis persuasum fuit, non posse fieri ut florerent, dum ne interpretatio atque emendatio veterum scriptorum primum locum teneret. In hac igitur elaboran- dum est, huic meas quoque curas qualescumque sunt impendam. Nam si nuper eas ad grammaticam operam contuli, idem est, cum de usu sermonis deque gradu et processu dictionis veterum nequa- duam omnia satis explorata habeamus. Opus est novo linguae Graecae Thesauro, desideramus Grammaticam eiusdem linguae ad Grimmiorum exemplum conformatam, caremus in plurimis atque optimis scriptoribus critica supellectile idonea et copiosa. Quodsi nunc haec nostra ars demutata esse ac paene subversa videtur, non eorum culpa est, qui in epigraphicis et historicis, in archaeologicis, in comparativa quam dicunt linguarum scientia multa eaque optime fecerunt, sed nonnulla eorum, qui in emendandis atque interpretandis veterum libris multo minore cum fructu ac diligentia versati sunt. Fons autem et origo huius mali, quantum video, non in Universitatibus sita est, sed in per- versa Gymnasiorum institutione et moderatione, quae ita comparata est, ut non multum absit quin omnem usum veterum linguarum, omnem sensum amoremque antiquitatis trucidet. Ne destituamur spe fore ut hoc quoque detrimentum patriae resarciatur Gymnasiaque studiis restituantur vere liberalibus.
Habes supellectilem, cuius ope haec Scholia edere possis. Habes etiam de quibusdam rebus meam seutentiam. Vale et si quid novisti rectius istius, candidus imperti, si non, his utere mecum.


