Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

esse memoria proditam est? Nonne queritur vates antiquus, quod homines a prima aetate omni cogitatione ad mala pravaque ferantur? Nonne idem testatur vulgata illa opinio vetustissima, qua ereditur, homini vitiositatem quandam esse insitam, ut nisi divino auxilio in eam, quae deo optimo maximo placeat, vindicari non possit conditionem?Attamen hoe profecto non inſitiaberis, adolescentes nostri temporis jam non esse, quales ante hos viginti vel triginta fuerunt annos? Recte vero! neqyue, ut iidem sint, ullo modo ſieri potest. An tu ipse codem modo habitas, edis, bibis, vesti- ris, quo pater tuus vel avus? An tu ceadem de rebus divinis, de rebus publicis et privatis atque de ipsa puerorum educatione statuis, quae majores? Quanta enim rerum atque animorum facta est commutatio ex

illo tempore, quum regibus dicere licebat:Sie volo, sie jubeo, stat pro-

ratione voluntas; usque ad hoc, quo vivimus temporis vestigium? Atque ut alias omitlam terras, nonne Germania ipsa prorsus alia facta est atque antea fuit? Non hic est locus hujus tantae rerum commutationis causas atque rationes latius explicandi et expendendi; hoc tantum dico, quod mihi ab omnibus facile concedi arbitror, civitates Europae inter hasque Germa- niam multo difficilius regi et gubernari, quam patrum nostrorum memoria; atque hujus rei causam ex commutato temporis ingenio repetendam esse. A bove majore discit arare minor; quales patres, tales Klios esse non admi- randum est. Ergo negotium puerorum educandorum, instituendorum, regen- dorum nunc quidem multo operosius et impeditius esse necesse est; neque vero omnibus, sed quibus practerquam quod ingenium aetatis haud satis norunt, instrumenta quoque homines regendi non suppetant. Reguntur autem et gubernantur homines aetatis nostrae animi virtutibus ingeniique praestan- tia; superbia illa, quae postulat, ut cives totos se ſingant ad magistratuum, pueri ad praeceptorum arbitrium; quae quidquid delictum aut peccatum est gravissimas et ignominiosissimas minitatur poenas, ab optimo quoque for- tissime et constantissime rejicitur. Igitur baculus cum erinihus in nodum coactis et fascia vinctis, cum cineinnis, eum capillari et pulvere erinali sepultus atque perpetua obrutus sit oblivione; magistri enim, qui rigore atque severitate veteris disciplinae iis, quae sibi finxerunt mederi student