De Sophoclis Trachiniarum parodo.
J.
De Sophoclis Trachiniarum fabula multi et docti viri disputaverunt. Num Sophocles auctor huius fabulae sit, num iuvenis, num senex eam composuerit, in dubium vocatum est. Etiam de multis partibus et locis huius tragoediae disputatum est. Atque Henseius in libro, qui inscribitur:„Sophocleische Studien“ denuo hanc fabulam in controversiam deduxit. Inpri- mis parodum in libri, quem supra nominavimus, pag. 9ꝑ. et sedq. miro quodam modo tractavit. Partes enim huius cantici chori transposuit et poetae verba nullo alio modo legenda esse at- que ipse transposuerit probare studuit. Qua in re Henseium sequamur necne, quaerendum est. Sed ut medicus, qui aegroto mederi vult, non solum singulae parti corporis, sed toti corpori curam imponit, ita nobis non modo de rebus, quas Henseius de Trachiniarum parodo proposuit disputare, sed totam parodum peragrare utile esse videtur.
II.
Atque primum a re proposita alienum non sit docere, quo modo hoc canticum cum lis, qui antecedunt, versibus cohaereat, quo melius hoc chori canticum quid sibi velit intelle- gamus. Deianira, Herculis uxor, e domo Ceycis, Trachiniorum regis, cuius hospita est, egressa servae, qua familiariter utitur, continua oratione vitae anteactae sollicitudinibus angustiisque expositis gravissima cura tunc maxime se premi ostendit: mensem enim iam quintum decimum cum maritus domo absit neque ullo per omne illud tempus nuntio se liberosque, ubinam gen- tium versetur, certiores fecerit, se non iam dubitare, quin ille gravi aliqua calamitate sit afflictus.
Quibus rebus auditis serva, ut Hyllum filium ad rem cognoscendam mittat, Deianirae vix suasit, cum ipse Hyllus advenit et, quae se rumore quodam comperisse dicit, matri narrat: Herculem per anni tempus in domo mulieris cuiusdam Lydiae servitutem passum LKuryti re- gis urbem in Euboea insula sitam tunc oppugnare vel esse oppugnaturum. Sed matris timo- res iis rebus, quas Hyllus exponit, adeo non levantur, ut augeantur, praesertim cum oracu- lum ad hanc ipsam expeditionem spectans a marito ipsi relictum esse subito reminiscatur, quo haud ambigue praedicatur, fore ut hoc certamine Alcmenes filius aut mortem occumbat aut re bene gesta tranquillam degat quae relinquatur vitae partem.
Deianira magnopere sollicita ancilla auctore filium impellit, ut patri in discrimine ver- santi, confestim succurat. Hyllus autem eo profecturus omniaque exploraturus matrem monet, ne praepropere nimisve animo angatur. Dum is abit, virginum Trachiniarum chorus Deiani- ram, quam querentem audivit, consolatum in scenam provenit.
1*


