Aufsatz 
Quae partem mathesis in gymnasiis docendae sunt?
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26 maxima ex parte progredietur, ubique vero rationi tantum trihuet, ut, quod summum est ad erudiendos adolescentulos, utrumque et usum et rationem inter se coniungat, mentemque et animum pariter excolat et in re magna ingenii humani excelsitatem ostendat eam, quae originem eius divinam faciat exploratissimam.

Qui autem harum, quas commemoravi, partium mathesis purae et appli- catae subtilem acceperit cognitionem, is non solum fundamenta satis firma jecerit ad altiores disciplinae partes in academia eum fructu audiendas, si hoc sibi proposuerit, sed intellexerit etiam praeclare, quanta sit vis infinitae huius doctrinae, in omnibus rebus et publicis et privatis latissime patentis, denique, qpni summus est diligentiae fructus, in universis animi facultatibus ad humanitatem erudiendis plurimum se senserit profecisse.