Aufsatz 
Das Kloster Fulda im Karolinger Zeitalter : 2. Buch. Buchonia und das Grabfeld
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4.

Copie derſelben Urkunde aus dem Codex Eberhardi I, 104.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ludovicus divina, favente gratia rex. omnibus catholice ecelesie ſiliis gratiam et salutem. Notum sit omnibus Christi fidelibus nostrisque familia- ribus presentibus scilicet et futuris qualiter Sigahardus ven. abb. de fulda obtulit obtutibus nostris quoddam preceptum quod domnus proavus noster Karolus imperator fieri iussit Ratgario venerabili abbati de monasterio vulda ubi sanctus Bonifacius preciosus Christi martir requiescit quod est constructum infra Bochonie solitudinem in quo praecepto continebatur quod de villis ecclesiae sancti Bonifacii servis etiam et colonis inibi manentibus quas moderno tempore habere videtur vel quae deinceps in ius ipsius loci divina pietas voluerit amplificare habeat predictus abbas successoresque potestatem decimas acci- piendi propter edificia perficienda vel restauranda luminariaque ecclesiarum comparanda. Et ut sibi fidelibusque suis pauperibus quoque et peregrinis tempore susceptionis usus necessarios pos- sint prebere secundum id quod sanctae regulae propositum at- que mandatum iubet monachos in susceptiones hospitum pau- perumque esse paratos. Illud ergo praeceptum dominus noster car. et proavus meus confirm. et monachis habendum contradlidit. Quod et nos similiter ut pius pater noster confirmare volentes secundum praedicti avi nostri confirmationem atque preceptum hoc ratum esse decernimus. Idcirco prenominatus abbas Siga- hardus deprecatus est clementiam nostram ut et nos antecessorum nostrorum piam erga sancta dei loca devotionem imitantes hoc auctoritatis praeceptum fieri ei iuberemus. Statuimus ergo hoc inevitabile preceptum per quod decernimus atque iubemus ut sicut dominus proavus noster et pius genitor noster ei concessit. ita et per hoc nostrae auctoritatis preceptum in dei nomine