3.
Originalurkunde Ludwigs III. Fulda, 23. Juli 880: de decimis.
In nomine sancte et individue trinitatis. Ludovvicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sancte dei ecclesie fideli- bus nostrisque presentibus scilicet et futuris. qualiter Sigihardus venerabilis abba optulit optutibus nostris quoddam preceptum quod domnus proavus noster Karolus imperator fieri iussit Ratgario venerabili abbati de monasterio vulda ubi sanctus Bonifacius requiescit. quod est constructum infra vasta Bochonia in quo continebatur. ut de villis ecclesie sancti Bonifacii. ser- vis etiam et colonis in ipsis manentibus. quas moderno tempore habere videtur vel quae deinceps in ius ipsius loci divina pietas voluerit amplificare. habeat predictus abbas successoresque eius potestatem decimas accipiendi propter edificia perficienda vel restauranda luminariaque ecclesiarum renovanda et ut sibi fidelibusque suis pauperibus quoque et peregrinis tempore sus- ceptionis usus necessarios possint prebere secundum id quod sancte regule propositum atque mandatum iubet monachos in susceptione hospitum pauperumque semper esse paratos. Et illud preceptum domnus proavus noster confirmavit quod etiam pius genitor noster secundum iam dicti avi illius confirmationem per praecepti sui conscriptionem confirmatum esse voluit atque consensit. Idcirco prenominatus abbas Sigehardus deprecatus est claementiam nostram ut et nos antecessorum nostrorum piam erga sancta dei loca devotionem imitantes hoc aue- toritatis preceptum ei fieri iuberemus. per quod decernimus at- que iubemus. ut sicut domnus proavus noster et pius genitor noster eis concessit. ita et per hoc nostrae auctoritatis praecep- tum in dei nomine confirmatum nullo inquietante et deo auxili- ante firmum et stabile permaneat absque ullius contradicentis


