2.
Copie derſelben Urkunde aus dem Codex Eberhardi I, 103. ¹)
In nomine sancte et individue trinitatis. Ludovvicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus Christe fideelibus sancte dei ecclesie filiis nostrisque familiaribus tam presenti- bus quam et futuris. qualiter Sigihardus venerabilis abbas fuldensis monasterii obtulit obtutibus nostris quoddam preceptum quod domnus avus noster Karolus imperator bone memorie fieri iussit Ratgerio venerabili abbati eiusdem fiuldensis monasterii ubi domnus Bonifacius martir Christi preciosus corporaliter requiescit quod constructum est infra vastam solitudinem Bochonie in quo seilicet precepto conseripto continebatur insertum. ut de villis ecclesie sancti Bonifacii servis etiam et colonis in illis villis manentibus quas moderno tempore habere videtur vel quas deinceps in iure ipsius sancti loci divina pietas voluerit amplificare habeat predictus abbas Ratgerius et successores eius potestatem decimas accipiendi propter edificia perficienda vel restauranda que dilapsa sunt luminariaque ecclesiarum con- quirenda et ut sibi fidelibusque suis pauperibus quoque et pere- grinis tempore susceptionis usus necessarios possint prebere secundum id quod sancte regule preceptum iubet monachos in susceptione hospitum pauperumque semper esse paratos. Et ut illud preceptum quod domnus Karolus avus noster confirmavit et nos confirmamus ae roboramus. Idcirco enim prenominatus abbas Sigihardus deprecatus est clementiam nostram ut et nos hoc auctoritatis preceptum ei fieri iuberemus. fecimus ergo devote quod rogavit preeipienles regali deereto. ut sicut domnus avus noster eis concessit ita per hoc nostre auctoritatis preceptum plenius in dei nomine confirmatum nullo inquietante sed deo auxiliante firmum et stabile permaneat absque ulla contradictione.
¹) Die Aenderungen Eberhard's ſind durch den Druck unterſchieden.


