— 51—
randa luminariaque ecclesiarum renovanda. Et ut sibi fidelibus- que suis pauperibus quoque et peregrinis tempore susceptionis usus necessarios possint prebere secundum id quod sanctae regulae propositum atque mandatum iubet monachos in sus- ceptione hospitum pauperumque semper esse paratos et illud preceptum domnus avus noster confirmavit. Idcirco prenomi- natus abba sigahardus deprecatus est clementiam nostram ut et nos hoc auctoritatis preceptum ei fieri iuberemus per quod decernimus atque iubemus ut sicut domnus avus noster eis concessit ita et per hoc nostrae auctoritatis preceptum plenius in dei nomine confirmatum nullo inquietante sed deo auxiliante firmum et stabile permaneat absque ulla contradictione. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fideli- bus nostris verius credatur et diligentius observetur manu pro- pria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Signum(L.) domni hludovvici serenissimi regis. hebarhardus cancellarius ¹) ad vicem liutberti archicappellani recognovi ²) et(S.)(L. S.) data XVIII kl. iuli anno XXXVIII regni domni hludovvici sere- nissimi regis in orientali francia regnante indictione VIII. ³) Actum franconofurt palatio regio in dei nomine feliciter amen.
——
¹) In den Urkunden bis 867 heißt Hebarhard nur notarius. Sickel, Beitr. II, 107.
²) Wegen der Deutung der in dem Recognitionszeichen enthaltenen Ti⸗ roniſchen Noten, welche hier nur willkürlich erſonnene Zeichen ſind, vergleiche Sickel, Beitr. II, 118.
³) Für die Beſtimmung des Datums der von Hebarhard vor 870 aus⸗ gefertigten Urkunden gilt die Regel: annus regni— 25= indictio; für die nach 870: a. r.— 30= ind., alſo hier 38— 30= 8. Sickel, Beitr. II, 119 und 121.
4*


