Aufsatz 
Disputatio de locis duobus Platonis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

98 s- 5 ,

4

DISPUTATIO 0/**

7ES 1* DE

LOCIS DUOBUS PLATONIS.

IIaud raro accidit, ut in interpretandis scriptoribus Graccis aut Romanis incidamus in locos aut corruptos aut ab editoribus librorum atque interpretibus, ut nobis quidem videntur, minus recte explicatos: quod quum ſit in discipulorum conventu, omnes, qui harum rerum non prorsus imperiti sunt, noverunt, summum hine capi posse fructum ad ingenia adolescentum exercitanda, nisi ad futiles ineptias descendere velis, quarum tractatio sopo- rem magis afferre possit, quam alacritatem invenilem accendere. Nam aut seriptura quædam depravata codicum manuscriptorum, duæ pugnet eum recto sensu vel cum cetera scriptoris sententia, proponitur, eujus emendatio petenda est adolescentibus ex intima cognitione universæ sententiæ, ex ratione et cogitandi et dicendi aut totius antiquitatis aut ejus maxime seri- ptoris, in cujus libro depravatus ille locns occurrit, denique etiam ex genere orationis, quo ad eam rem, quæ agitur in libro proposito, dicendam uti mos est apud antiquos scriptores: aut errasse interpres videtur, ad quem erro- rem refaltandum præter animi intentionem ad cognoscendam sententiam scriptoris opus est adolescentibus sæpe multiplex cognitio rerum gramma- ticarum et historicarum. Iine jam perspieuum est et quantopere exerceri possint his rebus ingenia discipulorum, neque indoctis etiamtum et minus ab omni parte doctrinæ eruditis adolescentibus hujusmodi exercitationes adhiberi posse. Quare apud nos superiorum duarum classium discipuli multo magis in hoc genere versabuntur, rarius longe duarum inferiorum discipuli.

1*