Non putabam ante quinque annos, cum ad indicenda solennia explo- rationis progressnum discipulorum anniversariae programma¹) scriberem, mihi hoc anno iam duo et quadraginta annos munere scholastico functo et sexaginta sex annos agenti denuo idem esse faciendum, cum sexagenarii usquequaque fere ex antiquo iure ac more ad quamcunque militiam parum idonei haberentur et vacationem habere solerent munerum omnium publicorum ²). Deo autem O. M. supremisque gmnnsij nostri praefectis et curatoribus aliter visum. Qua propter mihi nondum immuni cum programmatis scribendi munus hoc anno
rursus contigerit, quaedam praefanda sunt. IIistoriam vitae esse optimam magistram multi homines rerum usu edocti
et experti*) recte dixerunt, nec ullam rem, nisi exemplis, perspicue ac dilu-
1) In quo est: Specimen numorum, qui sunt gymnasii Ty'eilburgensis, enumeratorum et de- seriptorum. Wiesbad. 1832.
2) Idque recte et summo iure. Ut euim ingravescente aetate corporis vires in dies imbecilliores fiunt et infirmiores, utque sensus omnes hebescunt, ita animi vigor decrescit, nec mens manet integra. Otium desiderat senectus labor rumque vacuitalem, cum munus officii nemo senex nisi lente ac tarde exsequi possit et tueri minusque sustinere labores. Hince fiat necesse est, ut publicis laboribus negotiisque senes sint impares desintque ofſicſis suis et munerihus, ac si non nimis indulgentes, remissi ac dissoluti, plerumque tamen fiant morosi, difficiles, severi, cum praesertim frons tristis gravem deceat senem: quae vitia animi vultusque a pru- dentibus bonisque magistris procul debent abesse, quippe qui sint gnavi, prompti, comes, liberales, humani. Certe prima, ut ait Plinius(Epist. IV, 25), vitae tempora et medlia patriae, extrema nobis impertire debemus, ut ipsae leges monent, quae maiorem annis sexa- ginta otio reddunt. Morem illum antiquum confirmat Terent. Varro de vita pop. Rom. apud Nonium XII, 22; Tum denique(cum essent sexaginta annis ei2e) erant a publicis nego- tiis liberi et otiosi-
3) Cicer. Orat. II, 9, 36. Mistoria testis temporum, lax veritatis, vita memoriae, maqistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia, nisi oratoris, immorlalitati commenddatur?—
1


