Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29

Equidem huins numi nusquam mentionem factam esse reperio. Litterae MP in monogramma connexae sunt. IIlud NrPT eignificat Neptuni filium, quem Pompeium esse sui praedicabant.

6. Caput Jani gemini imberbe. Epigr. detrita. R. Prora navis; supra PIUS, infra IMP.

Numus detritus nec satis integer. Tribuitur Sext. Pompelo, Cn. Pompeii M. fllio. Plura dabit Eckhel. Doctrin. numor. Vol. VI. p. 27.

7. Caput Jubae bene barbatum ac mitratum cum sceptro ad dextrum humerum eminente d. v. REX IVBA. X. Templum novem columnarum; dextra quinque aut sex litterae punicae, quae typis exprimi non possunt.

Aer. 2. Aereus numus Jubae regis Numidiae minus vulgaris, quam sequens argenteus.

Eum alii putant esse Jubae regis Mauritaniae. In parte aversa abscisae fortasse sunt aliquot litterae, quas sinistra fuisse docent alia exemplaria.

8. Argenteus eiusdem argumenti numus, nonnihil tamen diversi typi, in quo templum octo est columnarum; minoris autem est magnitudinis, sed maioris elegantiae. Eum plures novisse videntur, cum in nonnullis numophylaciis commemoretur. Manifestior hic est mitra orientalis et utrim-

que in parte aversa litterae punicae leguntur.

9. Caput Jovis barbatum et diadematum aut laureatum d. v. sine epigr. x. Aquila alis expansis gradiens, fulmini, ut videtur, insistens s. v.; juxta eam sinistra globulus; dextra BATIAEYN2(sive AEQD); nomen autem, quod sinistra fuit, abscisum est. Aer. 2.

Numus non integer. Vestigia litterarum epigraphes sinistrae ad nihil certi du- cunt. Cuius igitur regis aut cuius urbis sit, nescio. Haie eum tabulae illatum esse,

nunc me poenitet. Hic reperi, hic loco non movi.

10. Caput virile cincinnatum eleganter expressum pectore tenus d. v. 2