Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

15. Capnt Romuli barbatum et galeatum s. v. sine epigr. F. Caput equi pectore tenus cum habena, pone flos. In margine colli inferiore ROMANO. Aer. 5.

*De eiusmodi numis cum epigr. Noma, Romano, NRomanom, qui plurimi exstant et Campani esse putantur, copiose disseruit Eckhelius, primum in Sxlloge prima numorum veter. anecd.(Vienn. 1786. 4) p. 1 prooemii, deinde in Prolegom. Doctrinae

numor. Vol. I. p. CL, et de genitivi forma, quam multi illam esse putant, ibi- dem p. 124.

16. Gaput muliebre d. v. sine epigr. T. Prora navis, super qua L. NVMIITOR. Aer. 3.

*Numus male praecisus gentis Numitoriac. Numus similis, paululum tantum diversus, est apud Ursinum libr. laud. p. 177 et in Liebii Gotha numar. P. 395, Propter quem id practereundum esse non puto, praenomen E etiam C esse posse.

Alias litteras male praeccidentis manus abripuit.

17. Caput galeatum d. v. sine epigr. F. Prora navis, supra ROMA, dextra unus glohulus. Aer. 3.

* Unciam esse unus ille globulus docet.

18. Victoria alata cippo insistens s. v., dextra coronam porrigens, alterumque pedem attollens; utrimque in area VIC. AVG. R. Tria signa militaria erecta; sinistra COHORT dextra PRAE. Aer. 3.

* Numus non integer, detritus ac praecisus, deest enim PIIIL. Convenit cum illo, quem delineatum exhibuit Havercamp. ad Orosium p. 430 ct in Numophylac. reginae Christinae Tab. 44. Eundem habuit Casp., de Pfau, in cuius numor. catal. cf. P. 228, nisi quod ille nimis plenam epigr. habuisse dicitur COIHIORTES PRAE- TORIANAE PIIILIPPENSES, de qua certe iure dubitari potest. Ceterum is numus Potius ad Augusti numos videtur esse referendus cususque esse, cum Octavianus post

Pugnam Philippensem Augusti nomen assumpsisset. Temere igitur huc illatus est.

19. Caput iurenile radiatum, ut videtur, s, v. VRBS ROMA, F. Duo