— 22—
„ Hunc numum gentis esse Titiae docent alia exempläria, ut illud quod reprae- sentat Ursinus libr. laud. p. 261, secundum quod in illa basi fuit Q. TITI, cuius nominis vestigia sane restant. Similem habuit Casp. de Pfau, cuius catal. cf. p. 67
et Jac. Drach, in cuius catal. ef. p. 31.
6. Caput barbatum, fortasse Tatii regis d. v. SABIN. R. Duo Romani sibi oecurrentes puellas manibus gestant secumque rapiunt, infra L. TI- TVRI. Arg. 5. 4
In hoc numo gentis Tituriae, quem Ursinus I. I. p. 262 repraesentavit, cum dextrum latus praecisum sit, fortasse deest monogramma regis Tatii. Idem deserip- tus est in Numophyl. Schulz. P. I. p. 280. Crebra est apud veteres mentio nominis Titurii Sabini.
7. Caput Romae galeatum et radiatum d. v.- epigr. iam non restat. F. Quadrigae d. v. cum Victoria coronam in scipione laureato praetendente; sub pedibus prioribus X. infra M. TVLLI. Arg. 5.
* Eundem numum gentis Tulliae repraesentavit Ursinus libr. laud. p. 265, secun- dum quem in nostro pone caput Romae temporis iniuria litterae ROMA detritae sunt, cuius sane vestigia restant. Observationes de codem vide in Numophylac. Schulz. P. I. p. 281. In cuius autem M. Tallii honorem numus incusus sit, incertum est;
nonnulli in Ciccronis arbitrantur. Denarium esse nota X indicat.
8. Numus non exstat.
74
9— 11. Cornu copiae, utrimque S. C. Epigr. ANNIVS. LAMIA. SILI- VS. F. Incus. IIIVIR. AAAFF. Aer. 3. 8
„Ili tres numi eiusdem argumenti hic illic detriti se invicem restituunt. Pro- babiliter sunt non duarum gentium, sed trium Anniae, cliae et Siliae, ut nomina illa sint omnium Triumvirorum, qui numum cuderint. Annium enim quemdam et Aelium Lamiam et Silium triumviros auro, argento, aere(aeri) flando, feriundo eum cudendum curasse putant viri docti. Similem autem numum apud Ursinum in
numis neque gentis Anniae, neque Aeliae, neque Siliae inveni. Nec magis eum


