Aufsatz 
Numorum veterum qui sunt gymnasii Wilburgensis enumeratorum et descriptorum specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Numi typus ob vetustatem vix oculis cognosci potest. Est unus ex cis, qui a ratis typo Ratiti nominantur, in quibus nota numeralis I significat cum esse assem. Omnes fere eius generis vetustioris sunt temporis liberae rei publicae, quod rudis eorum forma satis prodit. Cf. Numophylacium Schulzian. P. I. p. 300.

2. Idem caput addita nota I. N. Prora navis paulo aliter expressa: dextra nota I, infra ROMA. Aer. 2.

3. Numus non exslat.

4. Lupa d. v. stans et gemellos lactans; infra duo globuli, sine epigr. J. Picus Martius d v., de cuius rostro cubicum quid pendet; pone alas item duo globuli; iuxta pedes in area ROMA. Acr. 2.

* Hoc numo nihil vulgarius. Picus et lupa ad fabulas Romanas pertinent. Cf.

Numoph. Schulz. P. I. P. 302. Eum duarum esse unciarum numum docent duo isto globuli.

5. Caput muliebre pectore tenus d. v. P. ACCOLEIVS LARISCOLVS. X. Tres puellae stantes, quae sublatis manibus in arbores(larices) mutan- tur; sine epigr. Arg. 3.

*Numus satis integer gentis Accoleiac. Eundem delineatum invenies in numis eius gentis apud Fulv. Ursinum de famil. rom. p. 2. edit. Rom., qua utor. Imago partis aversae ad cognomen Lariscoli alludit, quod ab arbore larice desumptum esse dicebatur. Similes sunt igitur illae puellae Phaëthontis sororibus.

6. Duo capita copulata d. v., alterum Honoris laureatum, alterum Vir. tutis galentum: pone illius caput sinistra HO, iuxta huius caput VIRT.(T super R positum); infra litterarum nominis KALENI vestigia vix restant. X. Duae mulieres adversae stantes, quarum quae dextra stat pedemque dextrum globo insistit, alteri cornu abundantiae dextra porrigit, sinistra hastam puram tenet; altera quae sinistra stat quid manibus teneat, non apparet; pone eam est caduceus, sub quo anagramma est Italiae; iuxta

dextra stantem RO: infra CORDI. Arg. 3. serratus,

4 3