40—
significat, sine dubio Senatus, cuius principem aut unum ex principibus eum iam ante Constantinus declaraverat. De verbo IIpòεòoO fortasse alio loco plura disseram, ne modum programmatis nimis excedam.
Ex his yerisimile fit, Crucem a Constantino et Romano ſilio paratam et ornatam esse circa annum 958, reliquum vero opus, cistulas totam- que arcam cum suis ornamentis et inscriptionibus a Basilio Proedro circa annum 065 instructam esse..
Cruces cum inscriptionibus rhythmicis, ut nostra, rarissima sunt antiquitatis monumenta. Daas memorat Montęfalconius in Diario Italico
p. 53, quarum una est Irenes Dueaenae, uxoris Alexii Comneni Imperato- ris; altera Mariae, uxoris Nicephori Imperatoris; quarum crucium utram- que Venetos ex urbe Constantinopoli capta Venetias secum duxisse re- fert idem Montefalconius.
Ceterum quantae venerationis fuerint cruces, testantur tam multae laudationes, quae a veteribus in eam habitae sunt. Cf. Fabricii Bibl. Graec. TP. VI. p. 533. De reliquiis autem 8. crucis Leo Allatius scripsit dissertationem, quae in eius est Ev³μρ⁵αννιος P. a24— 235.,
lam haec satis. Reliquum est, propter quod programma, more consueto, scribendum erat, ut Solemnia annua Gymnasii nostri annun- tientur. Quibue celebrandis ut Civium nostrorum quotquot litteris favent, Gymnasiique nostri Patroni atque Fautores interesse ac frequentia am- plificare velint, nostrum est ea, qua decet, pietate atque observantia pronuntiare, optare, rogare.


