33 haec versuum mutilatio? An tam caccis fuit oculis aut dormitavit adeo, ut
tot verba nec videre nec legere posset? Imo, ille mihi hic potius excu-
sandus, quam castigandus videtur. Deceptus enim est lamina quadam parva
aerea, quam imperitissimi monachi ad firmandam et corroborandam putrem et fragilem crucem huic ipsi aureae parti infixerant, ne forte nimia religione ac pietate seducti ligneam eius partem laederent. Ita multa inscriptionis verba tecta atque abscondita sunt. Mirum vero est, quod Browerus non divinavit, verba sub lamina illa esse occulta. Equi- dem, quum inscriptionem obscuram nec integram viderem, extemplo laminam solvi et abrupi, eaque soluta, quae desideraveram, omnia in- veni. Nunc illa alteri ligneae crucis parti infixa est, ne crux, quum ea oarere non possit, frangatur.
Artifex in textu nullo loco a vero aberravit. In versu septimo vide- tur TOC pro TOTC scripsisse: sed non omisit signum compendii, quod superscripsit. Browerus vero multa etiam alia corrupit. Etenim iterum, ut supra, omnia singula verba punctis igter se distinxit, quae opus ipsum non agnoscit; porro aliquoties apostrophos addidit, quos itidem nusquam reperias; praeterea scripsit Vs. 1.&geSewpe. Vs. 4. Sνακνπινν. Vs. 7. Gνεσσ½.
Accedamus nunc ad versus ipsos, ac primum eorum sententiam sin- gulaque verba illustremus, tum historica quaedam addamus.
Vs. 1. Sententia est: Christus Deus in crucem actus haec mala pas- sus est per se(deν αιν οον) sua divina animi virtute ac robore, ita ut, quoniam Deus erat, nihil pateretur, nec dolorem ullum sentiret. Doce- bant enim patres quidam illius aetatis, Christum Deum fuisse drαα, uh Svdναεε̈ον αμρασεεοαν Sαννέαρeν ααρᷣν ενιννιάανπνπινν, Ssdnre So dέννεοον(diwinitate sua superiorem passione) z ut ait Seyerus in Catena in Wolſii Anccd. T. III. p. 118. Cf. ibidem p. 134 Theodosium, et T. IV.
P. 8o eundem Severum.


