13
intelligi potest, quanta eius tum fuerit veneratio. Mirum vero est, quod artifex in utraque lamella eius nomen inciderit Te6*i⁵ Pro PeGg-
7¹ο, quae est perpetua huius nominis huriptha,
Addam quaedam de Angelis Gabriele et Michaele, quae annotare supra oblitus sum. Rarius ille a Graecis Christianis memoratur; multo saepius Michael, cui plerumque nomina indunt AgNd-*os et A9xο⁵ο rnyoc. Eius imaginem saepe numis Byzantinis incisam reperimus. Cf. Car. du Fresne de numis Byz. p. 35. De multis eius aedibus sacris egit idem in libro, qui inscribitur: Constantinopolis. L. III. Sect. III. Nr. 4.
Inscriptio marginalis.
aIn superiore operimenti margine inscriptio incipit, quae in trium arcae laterum reliquorum marginibus continuata est. Verum nullia prorsus signis neque finis neque initium ullius octo versuum lambico- rum, ex quibus aperte, ut videbimus, inscriptio constat, notatur et insignitur. Octo sunt versus Iambici senarii sive trimetri, quorum primus in margine operimenti legitur; laeva in margine arcae sunt tres sequentes, quintus est in inſimo arcae margine, tresque reliqui dextra leguntur. Litterae ipsae maiuscula forma opere caelato insculptae sunt, quarum plures, ut E, N, Z, 2, B, O, OT uno litterae ductu, et aliae, propter formam non vulgarem insignes, non indignae sunt, quae depingantur, ut litterarum forma illius temporis cognoscatur. Alio fortasse tempore mihi dabitur occasio has et alia cum eruditis
communicandi.
En ipsam inscriptionem suis fere litteris in Tab, II. lithographica
incisam!


