Aufsatz 
Inscriptiones Graecae quas Lipsanotheca quaedam magna continet, quae Weilburgi asservatur : iterum multo emendatus editae et annotationibus illustratae ; programma quo solemnia annua Gymnasii Weilburgensis d. 20.-22. Martii 1820 celebranda / indicit Joannes Philippus Krebsius
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tertia iterum 8. Georgius elegantiore et pulchriore forma. Ad latera sunt imagines S. Basilii et Ioannis Baptistae. Quis ille Sanctus fuerit, cuius imago deperdita et loco suo evulsa est, divinare nequeo, veri tamen simile mihi videtur, fuisse aut Demetrium aut Procopium. Cf. quae

annotavi postea de S. Theodoro.

Iuxta sin gulos hos omnes sunt Graeca eorum nomina, quae infra

7

commemorabo. In superiore operimenti margine incipit Graeca inscriptio, quae in arcae marginibus supra exstantibus continuatur, quam eandem

infra dabo.* 4

In lamina arcae aurata, quae extra eius quasi solum inferne eir- cumcludit, crux insculpta est, eiusdem fere formae et magnitudinis, cuius est crux in interiore arca recondita.

Interior cista continet res multo pretiosiores, propter quas totum opus perfectum est. Etenim, aperto operimento, adspectui nostro media in cista se primum offert crux veneranda, cuius una pars er auno solido constat et inscriptione Graeca ornata est; altera aversa est lignea, et, ut inscriptio qyuidem refert, ex vero crucis Christi ligno perfecta gemmisdue aliquot clarissimis operta. Lignum ipsum est colore fuscum, sed cuius materiae, nescio. Dextra laevaque sunt quinae thecae, in quihus sub cuiusque operimento singulae reperiuntur argenteae arculae, quae sacras quasdam reliquias continent. In earum operimentis non solum Graeci reliquiarum tituli, sed etiam Angelorum zmagines pictae sunt, de quibus postea quaedam annotabo.

Haec satis de opere ipso et arte. Nunc ad inscriptiones Grae- eds progrediamur, quae in hoc sacrosancto opere hic illic repe-

riuntur.