Aufsatz 
De Plutarchi Chaeronensis vita / J. Fr. Krause
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

est legatus a Chaeronensibus). Ubi Proconsul domicilium habuerit, nos fugit. Romae quoque versatus est et in Italia ad publica negotia procuranda 44). Non vero reipublicae tantum gerendae muneribusque publicis vacavit Plutarchus Romae, sed philosophiam quo-

que docuit.

Itinera vero quando fecerit, difficillimum est dictu, cum eorum mentio in scriptis disperse facta modo ad universum spectet et nunquam certa tempora respiciantur, ad sin- gulas res factas pertinentia. Satis ergo habere cogimur finem quendam constituere, quo itinera obierit Plutarchus, ita ut statuamus, primum Vespasiani extremis annis Romam eum profectum esse, neque post mortuum Domitianum amplius eo rediisse. Chaeroneae enim circa a. Ch. 100. publico officio fungebatur Plutarchus et Telearchiae 4⁴) praefuit, quae munera summa cum diligentia administravit. Dein vero multas Pythiades Apollinis sacerdos fuit 45). Pythias spatium quatuor erat annorum, sicut Olympias. Sin autem ab eo tempore, quo Plutarchus publico muneri Chaeroneae praefuit, plures enumeramus py- thiades, fere ad aetatis annum 70. veniremus, qua aetate Plutarchus certe non amplius profectus est, sed semper Chaeroneae vixit ab ultimis Domitiani annis usque ad suam mortem. Addendum est, Plutarchum amore, quem in patriam habuit, coactum quasi fuisse ibi versari, ut ipse tradit in vit. Demosth. cap. 2.: Nos vero, inquit, qui exiguum co- limus oppidum, ne minus reddatur, semper ibi commorari avemus. Quam praeclare dictum a Plutarcho, et ut paucissimum ita gravissimum. Vir enim sapiens maximeque celebratus, ut Plutarchus, non solum parvum oppidum sustinet et prohibet, quominus in

oblivionem veniat, sed etiam florentissimae urbis famam augere valet. Idem Cato Uticensis

2

) ck. plut. Praec. ger. reip. 20, 6.Mνuntus véν Eαναννενον επσι επμςρ εοεev Le drεᷣοον τπκινε‿˙ενναι πηννς μω᷑☚ςισσανεον.

43) cf. Plut. vit. Demosth. cap. 2.εν εα rανς xen! Tin Ira³αιαν dατοι Baꝛs ou eραονακσνσ bodò uενέμ̈εος ˙εασι νσνρ rhvy Poν‿eνν dαeν̈αεον dnd Tpeiν πο αννινηια εα r6ν d⁴ ένηωαοᷣlοeēQöaAnια‿νντο εεεᷣ⁴ανμνεεα etc.

) cf. Praec. reip. ger. 19, 9.oεα IIeνανεενoνς x Néνο ‿νπτιεέινααμάεᷣ πνι³em uτα, να Podiovg dαeꝓρφν επ Aoueriurod, etc. Ex his, verbis intelligitur, hunc librum non diu post Domitiani mortem scriptum esse, et iisdem temporibus Plu- tarchum Telearchiam administrasse videtur ex ejusdem libri c. 15.§. 2 5.

45) cf. Plut. Lib., num seni resp. ger. sit. cap. 17.§. 3. 3