Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula secunda, s. de epocha Alesandrina / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

servata fragmenta ex Athenaco, Eustathio, Suida, Pa- tribus denique ecclesiae omnibusque adeo omnium scrip- torum Citatis undecunque colligere et corraqere, quot et quantos jam exercuit virosque juvenesque a renatis lite- ris ad nostram usque memoriam! Polybius autem, quo ceu principe Historicorum pragmaticorum adhuc in potioribus superstitc gaudemus, tunc temporis vel non- dum innotuerat, vel nondum extitit, vel omissus erat sponte, quia Aristophanes et Aristarchus, teste Quintiliano I. X, 1, neminem sui temporis in ordinem redegerant. Pari ratione quasi apocryphi manserunt nobilis philoso- phus eclecticus ac biographicae historiae pater, Plutar- chus; neo- platonicorum philosophorum princeps, Plo- tinus; suavissimus temporum suorum castigator, Lu- cianus, aliique.

Nihilominus vero ejusmodi tabulam quoque secundi ordinis in votis fuisse Alexandrinis, et disertis memo- ratur verbis, et testantur certamina musica regiis in- stituta auspiciis; testatur plejas, quam vocant, poetica; testatur plejas, quac subinde nominatur, tragica, ac fortassis etiam comica. Attamen tristis quacdam illorum

temporum uniformitas(monstra demum pariens poe- 3