Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula secunda, s. de epocha Alesandrina / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

nihil fere constat, nisi quod prisci aevi rationem sen- tiendi loquendique ignorans(ad modum Voltarii in V. ac N. T., nostratiumque eum sequentium hominum) multa sparserit ludibria in poetam priucipem ut igitur istum, inquam, hic praetercam, primus, qui majori librorum copia majoreque audacia grammaticis et poeticis nimium arctis seductus praeceptis home- ricam exercuisse crisin perhibetur, fuit Zenodotus(*½) ille Ephesius, quem circa 280 a. C. Alexandriae floruisse ex Suida T. II, p. 8. patet, qui vel epicum poetam eundem salutavit. Ejusdem lectionum homericarum à veteribus Scholiastis citatarum specimina quaedam dedit Wolfius loc. laud., quas tam improbabiles ct-à tantä judicii temeritate profectas esse arguit, ut ita emendare vel tironem hodie pudcat. Quod vero non tam primi Critici personae, quam doctissimo cuique illorum temporum imputandum esse videtur, ubi ad- huc ad paucas analogias poctas et linguam ipsam tor- quchant, ut fere ficri solet in artium primordiis.

(*) Perperam in Scholiis antidd. interdum Zenodorus vocatus, interdum cum alio Zenodoto, juniore, et Aristarchi adversario, Cra- tetis forte Mallotae sectatore, permutatus. cf. Villois. Proleg. XXXI. et Fabr. b. gr. vi, 381. ed. Harl.