-— 6—
„ad qaatzuor progressi sunt, separantes à conjunctionibus „articulos(). Tunc qui secuti sunt deinceps, substan- „tiva etiam separantes ab adjectivis, quingue demon- „straverunt primas orationis partes. Alii vero etiam „Pronomina secernentes à nominibus, seutam elemen- „tum id esse fecerunt. Alii etiam adverbia segregarunt „à verbis, et praepositiones à conjunctionibus, et par- „ticipia ab adjectivis. Alii autem alias adhuc intro- „ducentes divisiones, multa jam prima dictionis elementa „fecerunt, de quibus non pauca dicere possem.“ Hac- tenus Dionysius noster Halicarnassensis, do quo paullo infra iterum dicendum erit.— Aristotelem vero etiam
0) Aristot. Poet. c. xx. ed. Herm. jam utriusque et conjunctionis quidem et articuli mentionem facit, sed fere iisdem aut adeo luxatis soloque ab ingenio Hermanni correctis verbis, ut suspicari liceat, hanc articuli definitionem vel non a prima auctoris vel omnino ab aliena manu e margine textui esse obtrusam. Attamen haec a c. XX usdue ad xxIr, spectantia ad primordia doctrinae grammaticae, diser- tis verbis etiam in libro 7εεν εοmveiac citata, cum Buhlio, Curtio nostro in versione germanica, aliisque, serioris esse Grammatici pan- num huic Poeticae inepte assutum contendere vel ideo non velim, quia in hac re, quod probat Alexandrinorum eruditio grammatica, soli seriores meliora docere potuissent. Caeterum etiam doctrinae criticae primordia ex simili specimine Poet. Aristot. c. Xxvi facile derivari licet. 7


