Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula secunda, s. de epocha Alesandrina / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

stoteles a Plutarcho(*) narratur, ac id quidem in usum discipuli sui, Alexandri magni, qui illam Poctae maximi recensionem ita habuit in deliciis, ut cam in pretioso unguentorum scrinio victi Darii postea ubique secum ferret comitem, unde nomen extitit recensionis ν rονι ragSmoc. Sed hacc editio actatem non tulit. Superata est postea ab Aristarcho, de cujus Critici meritis paulo infra dicemus. Recte igitur ex Aristotele Critrcam sensu strictiori initium duxisse jam Dio Chrysostomus Or. LIII. asseruit, quatenus ille artem ex professo exercuit, ante- quam ipsius Critices nomen cet regulae essent con- stitutac. Nam tum in aliis rebus tum ctiam in his ipsum artis exercitium ejusdem nomen et regulas ante- cessit. Quod idem cadit ctiam in grammalicam artem, cujus primae lincae jam ab Aristotcle in libris de Rhe-

torica et Poctica ductae erant, antequam ab Alexan-

() In vit. Alexandr. c. vir. et c. XXVvI. cum quibus locis Strabo I. XIII. dicens, ipsum Alexandrum, cum Anaxarcho et Callisthene Homerum perlegentem, notasse quae sibi et illis notatu digna visa sint, et sic textum recognitum in narthecio deposuisse, optime recon- ciliari poterit, si perpendimus, inde à rhapsodorum temporibus Grae- ceorum quemlibet elegantem jus exercendae critices in Homerum sibi vindicasse; cf. Wolfii prolegom. ad Hom.§. XXXVIII.