Aufsatz 
Commentationis de rei criticae epochis particula prima, sistens prooemium / Christianus Koch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 19

niorum literarum restauratorum, nec non ultimum nobis quidem notum septem artium traditorem, Jo- annem Wowerium in Polymathiâ, clausà adhuc in jstis sacerdotalibus vinculis, ruptis demum per Joannis Clerici artem criticam.

Epochae hujus subsidiaé exhibent nobis Murato- rius in antiquitatum Italicarum Tom. III, de literarum statu, neglectu, et cultura in Italia post barbaros in cam invectos, Mabillonius in annalibus ordinis Bene- dicti, Caesar Egassius Bulaeus in historia universitatis Pariscensis nec non passim Maurus Sartius de claris Archigymnasii Bononiensis professoribus. Utriusque periodi bibliographiam Fabricius praebet in locupletis- simis suis bibliothecis, gracca(Tom. VI ct VII ed. Harles) atque latina; elegantissimum autem conspectum antiquarum literarum per medium acvum HLcrenius in historia Philologiae vernacula duobus tomis absolvit.

TERTIA denique et ultima Epocha, periodo qui- dem inchoata, sed nondum finita, per id ipsum dif- ſicili'orem reddit liberum ac incorruptum sui conspec- tum. Quia igitur per tria et quod excurrit secula haec

periodus nobis proprior obversans in nostram artis