Aufsatz 
Das Stadtrecht von Messina / von Otto Hartwig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

73

hujus Regni, quae aliarum Curiarum est caput, et magistra, et secunda decreta non legantur, quovis contrario non ob- stante, salvo jure devolutionis ad superiorem per viam ap- p Illationis, tam ad curiam primarum appellationum, quam ad magnam curiam, et ipsarum curiam salvis juribus, et emolumentis. 1.

60. Quando nullitas promptuaria impediat.

Quando in ipsis causis, in quibus appellatio non suspendit exequutionem, in iis etiam, et nullitas etiam promptuaria tentata, coram eodem post triduum a die notificationis sen- tentiae parti faciendae non suspendat exequutionem, prae- stito per obtinentem de restituendo in casu succumbentia in judicio nullitatis, nisi forte eadem nullitas infra eumdem terminum constaret ex actis, et illis visis mandatum fuisset, quod in executione supersedeatur.

61. De Advocatis, et Procuratoribus.

Quod procuratores causarum in plena curia non dicant causas ab unciis quinque supra, nisi stantibus Advocatis, nec recitetur effectus absque Advocatorum subscriptione. In causis praedictis taxetur salarium advocati, nisi per ejus subscriptionem praestito per eum patrocinio si consti- tuitur alias non taxentur expensae contra venientem for- mae capituli praedicti.

Pronunciatum in Nobili Civitate Messanae, et in officio Magnificorum dominorum Juratoruur dictae Nobilis Civitatis, ubi fuit mandatum, quod dicta capitula serventur, et regi- strentur. Die 15. Aprilis 7. Indictione 1519.

Publicata fuerunt in plena curia Nobilis Civitatis Messanae, die 5. mensis Maii 7. Indictione 1519. Carolus, et Joanna mater, etc.

62. Quod in causis summariis unciarum quinque tan- tum appellatio non suspendat exequutionem, in caeteris servetur Ritus Regni, et consuetudo antiqua.

Carolus, et Joanna mater, etc.

63. Item perchè per li calunnij dilli ligitanti li causi, tanto civili, como criminali si diffirixino ultra lo tempo alli quali si potriano expediri, expettando anchora di diffe- riri la justitia per fino allo biennio in causi criminali, e lu triennio in causi civili, supplica la dicta Città alla prefata Catholica Majestà si degni ristringiri la instanzia in li causi tanto civili, quanto criminali, di qualsivoglia natura, et qualitati fussero allo termino di uno anno tantum, et