— 4— strepitu animos hominum obverberare, quam eos afficere, et seientiæ tue Partes aliquas veluti aculeos quosdam aliorum mentibus infigere.— Si vero ad orationis disertæ, elegantis, perpolitæ, gravibus, sapientibusque sen- tentis ornatæ eſſectum respiciatis, quis est, qui non intelligat, quique igno- ret, quantum illa possit, quantumque sæpissime valuerit in habendis concio- nibus, in obeundis legationibus, in exponendis principum mandatis, causis Publicis, periculis civinm, militum animis vel comprimendis, vel concitandis, in omni denique re, quæ explicanda sit verbis, ornanda sententiis, illustranda oratione? Nonne audivistis legistisve, Demosthenem a Macedonum rege magis quam Atheniensium triremes omnemque apparatum bellicum reformidatum esse? nonne armatum Catilinam Cicero togatus urbe ejecit? nonne Pyrrhus ille dux nobilissimus dicere neutiquam erubuit, plures Cyneæx legati sui oratione quam armis suis urbes a se subactas esse? quam multis non tam manu quam lingua promtorum ad strenue fortiterque pugnandum eohortationes profuerunt, uf Cyri apud Persas, Hannibalis apud Carthaginienses, Scipionis apud Romanos, Henrici M. atque Napoleonis apud Franco-Gallos aliorumque apud alios, ut taceam de Tyrtwo, Gleim Præsertimque Rörner aliisque poëtis.
„Silvestres homines sacer interpresque Deorum
1 Cædibus et victu fœdo deterruit Orpheus—— „Dictusque Amphion, Thebanæ conditor arcis, —=——— pprece blanda
Ducere quo vellet.“(IIon.)—
ipsa enim vitæ præcepta, etiams: natura sunt honesta, plus famen ad forman- das mentes valent, quoties ut Pulchritudinem rerum claritas orationis illumi- nat, ita claritatem pulchritudo ornat.
„Magno in populo cum sæpe coorta est
„Seditio, sævitque ignobile vulgus——
„Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
„Ille regit dictis animos et peckora mulcet.“(Vmau.)
Negari quidem non potest, heu! præsertim nostris temporibus orationem Tisertam, sive cloquentiam quoque esse, qua non seditiones modo turbæque Populares, sed bella etiam inexpiabilia excitentur, quæ pœnis eripiat ace.


