— 10—
munusque impleturi essent, profitebantur. Et Vestalibus candida at- que ad talos demissa vestis pudicitiae quaedam erat imago. Fuit quoque inter absolutionis olim in reis notas candidus lapillus, damnationis ater cal-
culus, ut Ovidius observavit, Met. XV, 44:
»Mos erat antiquis, niveis atrisque lapillis,
»His damnare reos ,Allis absolvere culpa. 3
Alba dicebant Felicia; Plutarchus in vita Pericl.:»Universam inquit,« multitudinem partitus in octo partes sortibus utebatur; et cui conti- gisset alba faba, huic caeteris pugnantibus permittebat in conoioiis at- que otio agere; quapropter etiam ajunt, eos, quibus res aliquae suavi- ter succedunt, eum diem album vocare. Cf. Juven. 13, 141:» Qui tu
„gallinae filius albae, i. e. feliciter natus.
Qui color ut fausta quaeque et bene ominata adferre, sic contra color ater infausta, virtutibusque adversa adumbrare est creditus, unde
illud a poëta decantatum, Hor. serm. I, 4:
»Fingere qui non visa potest, commissa tacere
»Qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.«
Quocirca aves nigrae plerumque inter male auspicatas habebantur, se- cus quam candidae columbae, cygnique; unde carmen Ovidianum: „Nigraque funestum condidit omen avis;« et Juven. 3, 30:»Nigrum in candida vertunt.« Solebant enim prisci, quod bonum et lauda- bile erat, creta, vel alba linea notare, quod autem noxiam et ma- lum, nigro colore. Ita etiam niger habitus mortem et Ffunera, albus vickoriam, ut laeta quaeque nunciabat, quare currus triumphantium,
vestes, equi, asseclae, victimae ipsae Diis offerendae nivei coloris


