— 8—
Deorum naturae repraesentandae utcunque idoneas crederent. Neque enim tam insani unquam prudentiores mortalium fuerunt, ut ipsas vere brutas animantes pro Diis haberent; verum in his tanquam in figura quadam Numen venerabantur, quae res simplicioribus ingeniis foedam errandi, brutaque colendi occasionem dedit.
Et ne poetarum in cerebro haec tantum nata de heroum amictu putemus; Cornel. Tacilus Germanicum Caesarem ferina contectum hu- meros pelle castra adiisse memorat; ita Tydeum quoque et Polynicem vestitos supra memini; ita signiferi olim in Trajani columna Propositi sunt, Lipsio teste et judice,(de militia Roman.). Seythiae pars magna vulpium ac murium pellibus operta fuit, sed Gelonis Scythisque hic ferarum habitus non placuit, cf. Herod. IV. Plin. VII, 2. qui ut trucis ingenii graviora argumenta relinquevent, hostis perempti sese pelle induebant, ut olim Germani juvenes nuptiis indigni censebantur, nisi velut arrham fortitudinis apud sponsam Aewſott hostis caput deponerent.—
Neque infrequens ad symbolica argumenta coloris fuit usus, pla- cuitque ante alios maximis quibusque viris color in veste albus tanquam innocentis candidaeque vitae testis, ut idcirco ipsos Deos Deorumque fllios
inter sidera relatos candido donarent amictu, unde illud Horat.(od. I, 2.)
» Tandem venias precamur
„ Nube candentes humeros amictus Augur Apollo; er de suo Daphnide, i. e. Caesare, Virgilius(eclog. V, 56.) canit: „» Candidus insuetum miratur limen Olympi.« Hine et olim sacrorum antistites niveis gaudebant coloribus; nam, ut
Tullius de leg. II. observavit,» color albus maxime decorus est Deo.&
Eadem literae divinae continent Jes. 61„ 10:» Exultabit anima mea in


