— 19—
intimus et aulae praefectus, et praeses consilii aulico-bellici seeretioris, nee non eivenli Rhenani superioris imperator bellicus supremus, eques ordinis S. Huberti) biennio fere post ad pastoratum Weilburgensem me vocaret, jaberetque simul rectoratum continnare, eirca initium anni 1707 novi col- legae mihi cooptati sunt, TIo. Andreas Lieberich, Butisbaco-Wetteravus, prorector et symmystes Weilburgensis, e principatu Usingensi a Grevenwis- hacensibus, quos inter cum officio scholastico Diaconatu per septennium functus erat, quique eum Ober-Roshacensibus in Wetteravia extorserant, ad nos evöcatus, aegre vero a principe suo dimissus; et Phil. Lud. Theo- philus Geiler„Cubacensis Nassovius, conrector, meus olim discipulus. Cum quo utroque collega exoptatissimo suavissima concordia per Dei gratiam vivo, eaque qua possumus laboriositate et industria et dexteritate junctim manus admovemus plantandis vitibus novellis in vinea Domini. Et ipse qui- dem, dum haee scribo, ante octiduum elausi vigesimum sextum, et inde vi- pesimum septimum ago rectoratus mei Weilburgensis annum; credidit enim, nec sine re, illustrissimus scholae nutritius, obstare inerementis scholarum multiplicem corum, qui scholis praesunt, mutationem; quam ut amoliretur, salarium rectoratus gratiose auxerat. Et ingratus forem, si inſicias irem, benedixisse Deum hactenus laboribus nostris, quamquam ratio loci nostri et Veiniae obstet, quo minus discipulorum coctus evadat numerosus admodum. Claudimur enim ab oriente Gissensi districtu, ex quo parentes liberos suos adl paedagogium Gissense mittunt, et mittere jubentur; et Wetzlaria, quae Lutheranam et sub Jesuitis pontiſiciam etiam scholam fovet; et Solmeiano comitatu, qui religione a nostro dissidet; a meridie vero Francofurto et prin- cipatu Usingensi pariter et Idsteinensi, ubi inquilinis suae sunt in patria scholae, quas non facile datur praeterire, et dudum quoque sub Gaertnero b. m. Idsteinense Gymnasium ita inclaruerat, ut peregre etiam discipulos fre- quenter alliceret. Ab occidente vero Limburgum et Trevirensis est dioece- eis, a septentrione quoque sylva Westriaea, ubi incolae itidem a nostra re- ligione, et, quantum ad sylvicolas, fere etiam a studio litterarum sunt alienis- simi, habentesque insuper in vieinia scholas suas Limburgi, IHHadamariae, Confluentiae, Sigenae, Herbornae: quamquam nihilominus ad nos quoque
.
3*


