Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

32

laude dignas duxisse, et Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, Alcaeum, alios poetas gloria bellica floruisse? Praeterea qui tandem convenit, qui(v. 12) glorietur ac confidat fore ut sit Aeolio carmine nobilis, eundem(vv. 23. 24) cum summa verecundia diero: Romanae

fidieen lyrae Ouod spiro et placeo, si placeo, tuum est? Sequitur, censeo, ut hoc archetypum fuerit:

O testudinis aureae Dulcom quae strepitum, Pieri, temperas, Romanae fidicen lyrae Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

Conjectare licet, quarti libri fuisse prooemium et eadem fere ratione modoque atque Carm. I, I auctum esse ac corruptum.

Transpositum et carmini IV, 2 annexum ante videtur, quam illud accessionibus alienis contaminatum est, eo dico tempore, quo ut minus amplum ita multo praeclarius hoc fuisse arbitror:

Monte decurrens velut amnis, imbres Quem super notas aluere ripas, Fervet immensusque ruit profundo

Pindarus ore.

Seu deos regesve canit, deorum Sanguinem, per quos cecidere justa Morte Centauri, cecidit tremendae

Flamma Chimaerae;

Sive quos Elea domum requcit Palma coelestes pugilemve equumve Dicit et centum potiore signis

Munere donat.

Multa Dircaeum levat aura cycnum, Tendit, Antoni, quotiens in altos Nubium tractus: ego apis Matinae

More modoque,

Grata carpentis thyma per laborem, Plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvus

Carmina fingo. t inarr h 2 ret