9 12 G-
non etiam Capitulo ibidem perpetuis ab hinc temporibus inpraelibata suae Scholae trivialis erectione, ac fundatione non modo nihil molestiae, negotii, aut impedimenti exhibeant, cum ¹) perturbare, aut aliquid sinistri in eo moliri conentur vel ab aliis id fieri patiantur, nec etiam reditus, pensiones et census ad conservationem Scholae praedictae et alimenta adolescentum deputatos intervertant, arrestent ²), detineant, aut in alios usus quocunque nomine censeantur, et quocunque etiam praetextu et colore id fieri contingat, convertant, sed annuatim fideliter et sine mora exsolvant, et alioque dictam institutionem et fundationem in suo vigore per omnia illiba- tam conservent et tueantur), secus non facturi si quis aut hoc attentare praesumpserit, aut huic nostro Rescripto Caesareo temere contraire ausus fuerit, indignationem nostram gravis- simam et mulctam quinquaginta marcharum auri puri ipso facto se noverit incursurum, cujus paenae dimidiam partem fisco nostro Imperiali, alteram vero partis laesae usibus decer- nimus applicandam, harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum, et sigilli nostri appensione munitarum. Datae in Civitate nostra Imperiali Spira Septima die mensis No- vembris, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Septuagesimo Regnorum nostrorum Romani et Hungarici Octavo, Bohemici vero Vigesimo Secundo
Magimilianus. Vt. J. Bapt. Weber D.
Confirmatio pro Abbate Hirsfeldiae super erectione Scholae Trivialis
Tho. Schober D.
Ad Mandatum Sacrae Caesareae Majestatis proprium
Andreas Erstenberger.
¹) So Winkelmann, der 4. Halbbogen hat eum.
²) Winkelmann: arrestant. Auf dem 4. Halbbogen iſt von ſpäterer Hand das a in e verwandelt.
³) Bei Winkelmann und auf dem 4. Folioblatt ſteht der Singular beider Verba. Der Plural iſt offenbar nothwendig.


