7 E⸗
optimæ indolis atque non poenitendæ expectationis ingenia, vel ob rerum privatarum angustiam vel ob praeceptorum doctorum inopiam, veluti obrutescere¹) permitterentur, esse animad- vertimus, quam pro nostra etiam Virili id providere ac pro- spicere, ut scientiæ et bonae artes liberaliaque studia, tam ad conservandam veram religionem et pietatem Christianam, quam ad rite gubernandam Rempublicam, propagandaeque Societatis humanæ commoda, graviter atque erudite traderen- tur, unde peritiam, industriam, eruditionem ac prudentiam Juventus olim vel Ecclesiæ, vel Reipublice praeficienda tan- quam ex purissimo fonte hauriret. Eam ob rem notum esse hisce literis volumus omnibus et singulis, tam praesentibus quam futuris, quod praedeliberato †lac maturo consilio habi- toque consensu venerabilis ²) nostri dilecti Domini Ludovici Decani et Capituli praedicte nostræ Ecclesie excitati ad hoc, tam ³) prophetico Vaticinio, quo jubemur, nutricii Eec- clesie DEl esse, tum veterum Imperatorum, Principum ac nostri quoque ordinis honestorum virorum(quæ passim lite- rarum monumentis celebrantur, hodieque adhuc ⁴¹) prosunt:) exemplis, Scholam novam, quam vocant Trivialem, in Civitate nostra Hersfeldia piis auspiciis, ac in DEI nomine auspica- mur, eamque in ædes nostras liberas ⁵) ad pomcœria prae- dicte nostre Civitatis orientem versus spectantes, sedem quondam fratrum Minorum dvvxooè*jro dictam, quas in hoc instauramus, transferimus, fundamus, collocamus, instituimus, erigimus, stabilimus, confirmamus, id summis Votis tam a DEO OPTIMO MAXIMO quam omnibus Successoribus nostris contendentes, ut istud ⁶) institutum nostrum, Cum
¹) So überall.
²) Mit nerabilis beginnt der 2. Halbbogen.
³) tam ſteht für tum auf dem 5. und 2. Halbbogen, vergl. S. 10 u.
5.; Winkelmann hat tum. 3
4) Nach adhue hat Winkelmann und der 2. Halbbogen publice.
⁵) Auf dem 2. Halbbogen ſteht liberales, wie auch Winkelmann ſchreibt.
) Auf dem 2. Folioblatt und bei Winkelmann ſteht illud.—


