Porro pie fecisse Rectorem et Collegas, dum sedulam et accuratam legum et adhortationum principalium observationem polliciti sint. Certe enim perversos et negligentes ludi magistros, venenum non in unum aliquem calicem, sed in fontes publicos injicere: Bonos vero Magistros, esse omni honore, favore et promotione dignissimos, similes Medicis, cum sanent a vitiis animi: Similes parentibus, cum animos discipulorum, in spiritu quasi regenerent: similes magnatibus, principibus et Regibus, cum in illis tanquam in speculis, iuventus adeoque futura tota Respublica se metiatur seseque componat.
Caeterum ea, quae pro Celsissimi Principis laudatione dicta sunt, Celsitudinem suam Deo tribuere, cupiendo ut securitas omnis laudis, sit in laude Dei.
Vota vero novi Rectoris, conjunctione votorum totius auditorii repetenda esse, eumque, cujus in manibus sit bellorum incendia restinguere, arcus confringere, hastas comminuere et currus bellicos in cineres redigere, invocandum, ut, cum temporibus pacis omnia pulcherrime incrementum accipiant, colantur agri, vernent horti, pascantur laetae segetes, aedificentur villae, extruantur oppida, instaurentur collapsa, ornentur et augeantur extructa, crescant opes, vigeant leges, floreat Reipublicae disciplina, ferveat religio, valeat aequitas, polleat humanitas, caleant artes opificum, uberior sit quaesitus pauperum, splendidior opulentia divitum, efflorescant honestissimarum disciplinarum studia, erudiatur juventus, tranquillo fruantur otio senes, bonis auspiciis nubant virgines, laudentur simili prole puerperae, floreant boni, et homines pauciora peccata committant: Ipse Germaniae, patriae nostrae dulcissimae, in squalore proh dolor jacentis, pristinam pacem largiri, ac suis sub alis, tutum Ecclesiae et Scholis receptum concedere, Imprimis vero Domino et Principi nostro Colendissimo, vitae diuturnitatem, fortunae faventiam, coeptorum sapientiam, consiliorum prudentiam, omnium bonorum firmitatem, totius insuper principalis familiae perpetuum florem concedere velit. Exclamandum esse pro felici et pià actus hujus clausulà, Benedictio et claritas, et sapientia et gratiarum actio, et virtus et honor, et fortitudo Deo nostro in sempiterna secula, Amen.
Hierauf wurde wider treflich musicirt, vnd gingen vnder wehrender Musie die fürſtliche Perſonen vnd männiglich abwärts zur Schloſſkirch, allda eine ſchöne Music, alles zu dieſem werck accomodirt, auch vom Superintendenten Herrn Plaustrario, eine herrliche Predig aus dem erſten Capitel Danielis von der Schul Nebucadnezars gehalten, vnd widerumb zu end, mit andächtigem gebeht, vnd anſehlicher Music beſchloſſen worden.
Noch vor der Predigt, zwiſchen dem hinabgehen aus dem fürſtlichen Vorgemach in die Schloſſkirch, haben der Cantzlar D. Wolf vnd Praesident Karſpach, die new angenommene Rectorem, Conrectorem vnd Praeceptores in die geheime Rhatſtub erfordert, vnd den ayd auf die leges, vnd den auf ihren re⸗ ligion revers würcklich ablegen laſſen.
Mittags haben Ihre F: Gn: dero Geiſt: vnd weltliche Rhäte zur tafel behalten: folgenden Montags iſt das Paedagogium mit groſſer macht angangen, Gott verleyh darzu ſeinen reichen ſegen.
V. Leges et Statuta Paedagogii Darmstadini.
Dei Gratia Georgius Hassiae Landgravius Comes Cattimeliboci, Deciae, Zigenheinae et Niddae etc.
Quandoquidem Principis officium est, salutaribus et rectis institutis providere, cum ne quid populo desit, tum imprimis ut Scholae, tanquam officinae pietatis, religionis, doctrinae, virtutis et bonorum morum constituantur, ex quibus prodire possint, qui pietatem et justitiam aliquando in societate humana adjutum eant: Non tantum inclytissimus Princeps, Dominus Ludovicus Junior Hassiae Landgravius, parens noster honoratissimus, sanctae memoriae, pio et Christiano zelo commotus, summam curam circa Scholas aperiendas et conservandas re ipsa semper demonstravit, refulgentem etiam ex ultimo paternae ipsius clementiae elogio, ubi de Paedagogio aliquo in hac urbe instituendo pientissime disposuit, Verum et nos Ejusdem Vestigiis insistentes solicitudinem nostram ad Academiae nostrae Marpurgensis et aliarum Scholarum commoda promovenda extendimus, nec non


