Eram fortasse, qui mirentur, me, duum Ruhkopfii, Matthiae(1), Scheveighaeuseri, virorum celeberrimorum, opera Senecae textum, quantum fieri possit, emenda- tum habeamus, lectiones varias, ex pauculis codicis(*) laciniis excerptas, in lucem edere non dubitasse. Ego autem, quamquam locis depravatis desperatisve nil novi auxilii inde futurum esse satis sciebam, nolui tamen interire horum frag- mentorum symbolas ad crisin textus epistolarum Senecae non spernendas, neque,
qua possent discipulorum nostrorum, si qui essent huius rei cupidi, studia exci-
6() Pluribus nominibus discipulis commendanda est cel. Matthiae editio: L. Annaei Senecae ad Lucilium Epistolac curavit adnotationemque adiecit F. C. Matthiae. Francofurti ad Moen. 1808.
( Grato animo profiteor me haec codicis fragmenta debere benevolentiae et studio Wietoris, scholae Usingensis olim Rectoris, coetus sacri Singhofensium nunc anti- stitis. Cuius in bibliotheca quum J. P. Ohlius Marienfelsensis, sacrorum curator in Hefterich, antiquitatis Graccae Romanaeque studiosissimus, libros perlustrans, in membranaceo libri cuiusdam tegumento scripturam offendisset, quae Romani ser- monis saporem prodere ipsisvideretur, penitius investigans statim ex Lucilii, quod oculis obvium factum erat, nomine, Senecae epistolam eo tegumento contineri facile intellexit. Libro igitur membrana sua denudato, eius fragmenta, ut, si quis fructus inde percipi posset Senecae epistolis, uterer, mittere mihi statuit amicissi- mus F ictor.
1J


