Atque hae via— jure unitivam vocant brevi ad eam perveniet vo- luntatis propriae cum voluntate divina conformitatem, ut nihil amplius nolit, nihil velit, quod nolit velitve Deus. Huc si perveperit, pace frue- tur,„quae omnem exsuperat sensum-— qua proinde neque tune destitue- tur, cum maximis fortasse agitabitur adversitatum procellis, quarum nulla animo ipsius concutiendo parerit, eum nunquam quae sua, sed quae Christi sunt, quaerit.
Inter praccipua, quae Seminarium pracbet adminicula, et quae sola triplicem illam viam quodammodo complectuntur, adhuc recensenda veniunt Eæercitia spirilualia, Ecelesiae jussu sacrorum ordinum susceplioni prae- mittenda. Qui eisdem dat operam, omnibus, quae sensus distrahunt ani- mumque perturbant, claudit ostium, ac in sacra ista solitudine„cogitat dies antiquas et annos aeternos in mente habet,— aeternam animo re- volvit veritatem: Dei obsequi voluntati et ejusdem mandato servare„om- nem esse hominem,-— vitam hactenus peractam severe scrutatur,— utrum fini, ad quem ereatus vocatusque fuit, semper congruerit, investigat, et sin minus, meliora se posthac statuit sectaturum. Vix credi potest, quan- tum emolumenti exercitia isthaec ritè peracta reipublicae christianae attu-
lerint). Maximopere etiam esset optandum, ut et ab iis, qui Seminarium
ꝛ) Nec debet aliquis mirari(verba sunt celebris in Exereitia Directorii prooem. 8. S.) quod tanti effectus consequantur, et qunidem non admodum longo tempore, addo etiam, non adeo magno labore. Nam cum Dei voluntas sit sanctificatio nostra, ut 3 ait Apostolus(I. Thess. 4, 3), et ideo bonitas illa immensa semper parata sit sun dona effundere super creatnram suam; sine dubio, si ipsomet non ponerct impedimen- tum, sed potius se ipsam disponeret, facilè ac brevi magnas a Deo gratias conseque- retur. Hoc igitur faciunt haec Exercitia, et sane valdè efficaciter, ut animam dis- ponant, ad haec dona accipienda., Primum enim removent eam ab omni aliarum re- rum ac negotiorum accussatione, et quasi ad solitudinem quamdam ducunt, ut et Deus ad ejus cor loquetur, et ipsa faciat, quod dicitur in Psalm.(45, 11):„Vocate et videte, quoniam ego sum Deus.“ Deinde verdò posito statim ante oculos ultimo hominis fine, nempe aeternà beatitudine, ostendunt primùm, quantum hactenus aber- raverit, et ita peccatorum dolorem, et odium ingenerant; deinde virtutum pulchritu-


