21
§ XXX.
Alter ordo, qui roſtratorum ERXIL.E BENIO; bemipterorum LINNAEO dict- tur, proboſcidem habet pectori additam et infiexam; in aliquibus vel ipſo e pe- ctore oriundam. Ocellorum ſtemmata, quae in paucioribus bina, ternaue adpa- rent, plura eius ordinis inſecta praeter binos oculos nulla habent. Differunt quoque pennarum numero. Alia enim binas habent, vt coccus; alia quaternas, easque, niſi nudae ſunt, vel integris ely- tris, vel dimidiatis contectas. ae de- cuſſatim in pluribus, vt in notonectis, vt in nepis et cimicibus complicantur. De- ſunt in aliquibus feminarum generi, vt coccorum et aphidum. Pupae, queis transformantur, ſemicompletae ſunt. Ipſa vero quae abſoluta inde animantia erum- punt, aut oua pariunt, aut animal, aut aphidum more vtrisque propagant genus.
Secundi inſectorum ordinis genera.
222. Fulgora— Laterutraeger. 223. Cicada— Cicade.
224. Notonecta,— Waſſerwane. 225. Nepa— Waſſerſcorpion. 226. Cimex— Neanze.
B 3 227.


