18 r—
omnium ſunt minima, vniuerſa tamen re- rum naturae in oeconomia grauiſſima ad- miniſtrant negotia, iisque quam rectiſſi- me perfunguntur. Id enim genus ani- malium non plurimas ſolum formas con- tinet, ſed immenſum quoque ſingulorum numerum vno eodemque tempore alit vt quod vi et impetu nequeant, multitu- dine moliantur.
§. XXXVIII.
Supereſt vt de generum ordinibus ex- ponamus, in quos a LINNAEO inpri- mis redacta ſunt quam ſolertiſſime. No- tas eorum et diſcrimina a corporum ſtru- tura eiusque aut ſimilitudine aut diuerſi- tate repetunt: quanquam colorum etiam, ſed in formis potiſſimum, accerſunt ad finiendum auxllia.
§. XXXVIIII.
Primus autem, qui coleopterorum ordo eſt, ea genera inſectorum continet, quae ely- tris, pennarum cruſtis, ſunt inſignia, quo- rumque ora maxillis conſtant. Horum lar- uae, vnde ſenſim et ſenſim transformata ori- untur, ſex a capite pedes, maxillaria ora, bi- nos oculos, nouemque vtrisque a lateribus ſpiraculorum ſtigmata habent. Quae in plu- rimis incompleta eſt pupa, ea in quibus.
am


