Aufsatz 
Entomologia Erxlebeniana In Scholarvm Vsvs Concinnata / Qva Avctvmnalem Lycei Ad Lvstrationem d. VIIII Sept. Habendam Qvotqvot Vitae Scholasticae Favent Svmma Cvm Observatia Invitit Jo. Andr. Benign. Bergstraesser P.P.O.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

petunt, quibus vbi carent, inediam plu. rima quam diutiſſime perterunt. Potant, ſed pauciſſima. Domos et habitacula ali- quot eorum genera aut gregatim, vt apes et formicae, aut ſoliuaga miro naturae in- genio arque artiſicio conſtruunt.

§. XXVIII.

Verum qua contra hoſtes pollent ſol- lertia, ea plane ſingularis eſt arque mirifi- ca. Alia armis ſeſe fortiter tuentur, alia hoſtiles impetus et inſidias formae colo- rumque beneficio; alia aut curſus, aut fal- tus, aut volatus pernicitate, aut varia va- riantis naturae ſagacitate callidiſſime effu- giunt. Multa denique ne inſidiatoribus Obuia fiant, noctu duntaxat operantur.

§. XXVIIII.

Qui mares, quae feminae inter inſecta ſint, eos quam ſaepiſſime inſignis notarum enitiuarum diuerſitas prodit et diſtinguit. Sed neutra quoque et quaſi ſpadones in quibusdam eprehenduntur, niſi ad femi- nas abſolutiſſimas hi porius pertineant, vti Schirachius opinatur: quin maris aliquan- do feminaeque partes et vices praeitare, veneremue, vt Tireſias in fabula, vtram- que experiri vel vnum idemque animal vi erur. Duplicatas aliquot inter apte- rorum maſculos genitalis naturae partes

habenr. §. XXX.