7
de ducta ſunt, ſimilitudine. Clauarae a baſi ad apicem vsque increſcunt aut ſoli- da, aut fiflili claua; capitatae ab ſummo auctae varium ampliudinis et formae craſ- ſamentum habent. Ceterum antennarum cormcula omnia, niſi recta et integra pro- currunt, aut arcuata ſunt, aut ſaltim an- gulis infracta. Inter recta, quamquam rarius, ramoſa occurrunt.
§. X.
Ora ſubſunt capitibus, aut quod ra- rius accidit pectoribus: quibus tamen ca- rent quaedam inſectorum, poſtquam ad iuſtam magnitudinem increuerunt. Oris partes aut maxillae ſunt, aut roſtrum et proboſcis, quae linguae vices praeſtare videntur. Maxillae verſus latera moven- tur. Roſtrum vero, quod modo obtu- ſum, modo acutum eſt, pluribus ſaepiſ- ſime e particulis conflatur, ſituque et fi-
ura differt, vt adeo aut porrectum, aut inflexum, aut geniculatum aut ſpirarumn inſtar volubile et contortum eſſe poſſit.
. XI.
Palpi, quos 5 minores antennas, aut antennarum tentamenta dicas, vnde etiam nouo vocabulo tentacula et antennulae ap- pellari ſolent, et forma ſituque, et nume- ro diuerſi ſunt. Ori proxime a lateribus adſtant in plurimis quatuor, vt manden-
A 4


