Aufsatz 
De praecipuis causis et auxiliis, quibus ingenium Graeci juvenis excolebatur / Heinrich Arnold Wilhelm Winckler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19 Finio jam hannce dissertatiunculam, in usum juven- tatis, quae Gissense frequentat- Paedagogium, maximam partem conscriptam, voto illo ardente, ne unquam exhor- tationem Horatii de art. poët: v. 266. Vos exemplaria Graeca. Nocturna versate manu, versate diurna. obliviscatur.

En! pueri atque adolescentes, qui hasce pagellas legatis, nolite sensum illum jucundissimum, gaudium illud eximium, blandum adspectum et aetate florentium et moribus emer- gentium, litteris expolitorum juvenum obscurare! Quanta enim aliquando, si assidua lectione veterum, praecipae Grawcorum indolem vestram excolueritis, virili vi, integris viribus, utilissimis litterarum adjumentis et auxiliis corro- borati et ornati, divina illustrati doctrina, evinctis et exantlatis tandem laboribus, relictis nempe confragosis et spinosis biviis, firmi et constantes praeclare facta aggre- diemini; quod ingens lucis et sapientiae flumen e pectore, humanitatem et pietatem assumente et cabpessente in mise- ros, qui remoti in calamitatum tenebris Cimmericis versen- tur, poterit emanare, vel praecipitare! Nuspiam, si ani- mum mentemque vestram facibus littcrarum illustratis, in- sidliis abstrusis et fallacibus, quac in animos juveniles ni- mium quantum valent, vos implicari patiemini! Vires ad aborem protendatis, ad quemque Tantalicum lapidem pro- volvendum vos accingatis, ut eo fortius contra depravatos errores et explosas sententias, contra omnes illecebras pug- nare, ut eo callidius despecta evitare possitis gusgustia atque omni vitae tempore pura conscientia contra fati impetus Vos defendatis!

Restat