Aufsatz 
De praecipuis causis et auxiliis, quibus ingenium Graeci juvenis excolebatur / Heinrich Arnold Wilhelm Winckler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Denique hie gloriae amor multis virtutis et praestantiae exemplis augebatur et nutriebatur, ita, ut pro salate Pa- triae omnia, vitam, parentes, penatesque derelinquerent et impetus patriae imminentes propulsarent et splendide et gloriose factis immortalitatem nominis sibi vindicarent. Qua enim mirabili ratione Aristides, Phocion, Epaminondas,

Pelopidas, Socrates, qui omnes paupertate pressi fuere; dquam digne, qtunam Prestanten egere Miltiades, Themisto- cles, Pausanias, aliique multi! 2

Porro amor pulchritudlinis,(naturae Graeci peculia- ris) et animi et corporis, qui praesertim hilari sudi coeli temperie, amoenitate regionum evehebatur, juvenem instigavit, ut praestans aliquando proferret artificium. Poë- tae et oratores, non modo vim imaginandi ut inflammarent, sed et mentem demulcerent et animum ad illustria civitatique utilia facinora perficienda exhortarentur, omnem operam navaverunt. Nec philosoplii adeo, disciplinam et sententias perspicue et accurate, ut proponerent, contenti fuere, sed, ut jucunditate orationis et tropis apte electis et decora, a sensibus petita imagine res philosophicas dilucidarent, nulli operae, nulli molestiae pepercere. Unde quoque factum est, ut Graeca lingua, divitiis et ubertate vocabulorum et phrasium abundans, sonora quadam vocalium et consonan- tium compositione, in genus quoddam, ut Aristoteles Rhet. L. III. 3. dicit, musicae picturae abiret. Quem