Aufsatz 
De origine ac progressu poeseos dramaticae primis tragicae apud Graecos / Philipp Christian Jakob Engel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

iratum aliosque ante oculos auditorum ſpectatorumque agere, atque ita impetum animi vehementem declarare ſtuduerunt.*)

Graecorum Iibertas, praecipue vero facra, in honorem Dionyſi vindemiae tempore in tota Graecia, et maxime ſo- lenniter Thebis, Athenis et in infulis quibusdam celebrata, illum animi impetum auxerunt., Symphonia ſtrepens, et ſaltatio diffoluta in his facris furore quodam animos populi: inflammabant, mox dithyrambos canentis in Dionyſi alio- rumque laudem, mox carmina phallica in honorem Dionyſi recentioris, qui in Attica Eleuthereus nominabatur. Adros- Xeıμαρα hujus generis Iafus fuerunt, arte quidem ne- glecta, ſervato tamen numero quodam metroque. In his verſibus incomtis, et ex tempore effuſis, ſparſa erant ſe⸗ mina tragoediae, atque comoediae, quae deinde ſenſim fen- ſimque natae auctaeque funt: tragoedia ab iis, qui dithy- rambos folenniores gravioresque, comoedia vero ab iis, qui carmina phallica jocoſi leviorisque generis canebant. Dithy- rambi igitur tumidi majeſtatem atque gravitatem tragoediae, carmina vero phallica lasciviam atque licentiam comoediae genuerunt.**) Tempore ſuccedente carmina, in Dionyſi facris canenda, non ex tempore dicta, fed chori, qui cir-

cum

*) Lucian de faltat. 36 feq. et 63 ſeq. **) Aristotel. Poet. cap. 4.