Aufsatz 
De vero orationis ordine trium Jesaiae capitum XXIV. XXV. et XXVI / Johann Georg Friedrich Leun
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

quod vates reſpiciat, conſtituunt, quin imo in hac re maxime ſunt diſcordes, cum alii omnia ad regnum israeliticum trahant, vaſtationemque huic per Salmanaſfarem illatam depingi exiſti- ment, aliorum animo Senacheribi in Iudaeam incurſio felicia- que fub Hiskia tempora obuerſentur, alii vero vaſtationem, qua Nebucadnezar terram iudaicam afflixit, reſpiciant. Nec defuerunt, quibus placeret omnia de remotioribus temporibus Maccabaeorum explicare, hac maxime ratione permoti, quod inde a commate 16. perſecutiones ob religionem commemo- rantur. Plura de tempore, quo haec carmina a facro vate cantata ſint diuerfasque de eo ſententias reperire licet in rer. iudaic narrat. ex Frankii chronologia f. ſect. priori praemiſf. pag. 21.& Prideaux altes und neues Teſtament in Connex. mit der benachbarten Voelkerhiſtorie. P. I. pag. 239-241. verf. germ.

Sed ſi accuratius rem inſpiciamus, nulla forte adeſt cauf- ſa, quare in his capitibus vnum poema diuerſis hymnis aliis- que carminibus coniunctum cogitemus, quod totum quoddam argumentum omnibus partibus confummatum perfectumque con- ſtituat, cum, qui hoc ſlatuunt, eodem ſermone ac tenore ea. demque res deſcribendi ratione adducti mihi videantur, quae certe vnum harum ſectionum autorem declarare, minime vero res, quae eodem tempore euenerint eodemque poematis nexu

deſcribantur arguere poffunt. Nullum cquidem variorum, quae