um nonnullas adnotationes ad locum quendam ex Cic.
libris de natura deorum in medium proferre mihi
propoſuerim: non alienum a’ re eſſe videtur, de ar-
gumento& praeſtantia horum librorum quaedam prae- mittere. Nemo, qui celeberrimi Romanorum philoſophi libros de natura deorum attente perlegit, infitiabitur, vt mihi quidem perſuaſum eſt, illum, quae ad hiſtoriam philoſophiae Graeco- rum illaſtrandam pertinent, in iſtis libris dilucide& ornate expofuiſfe,& illis, qui Epicurcorum, Stoicorum aliorumque de ortu& adminiſtratione mundi ſententias perſpicere exoptant, facem praetuliſſe, ac vnde homines, deos eſſe, perfuaſionem hauferint, diligenter oſtendiſſe.
pergrata igitur& vtilis omnibus, quibus philofophia cor-
di eſt, iſtorum librorum lectio erit: non enim eſt dubitandum, quin eorum multum interſit, ſcire, quam ſibi veteres ideam A2 fummi


