Aufsatz 
De suppliciis quibus M. Atilius Regulus Carthagine traditur interfectus / Johann Friedrich Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10 4 4=?

tis; cuius vt haberent excufationem aliquam atque pigmentum, eadem Regulum iam antea a Carthaginienſibus eſſe perpeſfum, mox tradiderunt. Pertinent huc, quae ex Tuditano, ſeripto- re antiquiſimo& Polybii aequali, legere eſt apud Gellium lo- co fuperius iani laudato:Tuditanus autem fomno diu prohi- bitum(Regulum), atque ita vita priuatum refert; idque vbi Romae cognitum eſt, nobiliſ6imos Poenorum captiuos liberis Reguli a ſenatu deditos,& ab iis in armario muricibus prae- fixo deſtitutos, eademque inſomnia cruciatos interiſfe. Repe- tiit haec de vicibus Carthaginienſium captiuis exſolutis Zona- ras Annal. Tom. II.; cuius tamen nulla prorſus in his rebus poſſit eſſe auctoritas. Profecto Romanos ab his atque talibus excogitandis minime putabit alienos, quicunque infeſtiſimum eorundem erga Poenos animum& nimium in inuidiam illos quoquo modo adducendi ſtudium in memoriam reuocauerit.

Ipfa denique fupplicia, quibus Regulum exeruciatum ne- caffe dicuntur Carthaginienfes, tam inſigni varietate ac diſſenſu traduntur a Romanorum ſcriptoribus, vt, quam dubia ac in- certa fide fluctuet tota de ea re narratio, ex hoc quoque col- ligi poſſe videatur. Quod quo melius cognoſcatur, Veterum teſtimonia in vnum congeſta hic adiicere, ab inſtituto meo haud alienum fore exiſtimo..

Tuditanus(apud Gellium loco iam aliquoties memorato) fomno diu prohibitum, atque ita vita priuatum refert.

Eundem Regulum(teſte Gelio ibidem) Tubero in hiſtoriis rediſſe Carthaginem, nouisque exemplorum modis excruciatum

a poenis dicit. In atras, inquit,& profundas tenebras eum clau-